Porro ea nocte furorem suum Deus ostendit, contigitque horribilis terraemotus, quo multae
urbes corruerunt, nec vel unus e ruina evasit: multae praeterea naves eadem nocte submersae sunt:eaque fuit terraemotus quassatio,
ut ligna portarum et parietum e suo loco prodirent.Quae quidem calamitas accidit in Oriente in toto Meruani Imperio. Recensitis
autem, quae ea nocte per Orientem diruta fuerunt, locis, deprehensum est, sexcenta fuisse castella, oppida et urbes, numerumque
hominum ac iumentorum infinitum interiisse. Cum igitur Dei furorem Abd-almalik filius Musa videret, hominem dimisit.