Annus Domini 1202
... Mense Maio 20. die mensis, tribus diebus ante ascensionem dominicam, circa Mai 20. diei crepusculum audita est vox
terribilis de caelo et mugitus horribilis de terra, et terremotus facti sunt tarn horrendi, tam graves, ut Acconensis
urbis partem maximam in muris et in domibus ipsumque regis palatium ad terram deiecerint et populum innumerabilem
occupatum prostraverint
4. Porro Tyrus civitas, et antiquitate originis et fortunae varietate insignis;
qua etiam in partibus illis nulla tucior, nulla munitior, flebili stupendaque ruina fere funditus est subversa.
Nam ornnes turres, exceptis tribus corruerunt
a murique tam alti quam solidi preter antemuralia quedam
que barbacanas vocant vel cassaturis
5 debili-tati vel penitus sunt deiecti. Universe vero domus et edificia, paucis
reservatis, repente concussa plebem innumerabilem sexus promiscui miserabiliter oppresserunt. Nusquam sic evidens
fuit, nusquam sic nocuit tam in hominibus quam in edificiis illa repentina sub-versio. At vero in finibus Tripolitanis
Archas oppidum, tocius regionis inexpugnabile munimenturn, cum turribus et muris domibusque ac viris ad solum usque
diruptumf est. Tripolis quoque urbis maxima pars cecidit et plebem plurimam occupavit. Sed et Castri-albi maxima pars
murorum et turriuni in terram prostrata est. Paucae urbes in maritima, quae non huius cladis aliquam senserint lesionem.
Antarados
g civitas, quae et Tortosa
6 dicitur, incolumis et indempnis evasit, in qua primam basilicam sanctae Dei genitricis
Footnotes
a eadem manu superscr. 1.
g Antedaros alia manu corr. Antarados 1.
4 Cf. Wilken, 'Gesch. der Kreuzzuge VI, p.6 sqq.
5 i.e. quassaturis.
6 Nunc Tartus.